- ELEMENTA
- ELEMENTAnon minus ac Caelum et Sidera, et quidem post haec, inter Vett. fuêre Deos; qui honor sic prim um tributus eis, ut hunc cum caelis haberent communem. Ita, cum Sole ac Luna, Elementa esse Deos, credebat Prodicus Ceus: et si in quorundam sententia siderum cultus non exprimitur, hi videntur caelestes illos ignes intellexisse, uti forte, cum Empedoclem Agrigentinum pro Numinibus habuisse Elementa, cum Lite et Concordia, Simplicius scribit. Et haec quidem Philosophi: de Gentibus totis liquidior res est: Quemadmodum de Graecis et Romanis, qui Rheae, Neptuni, Iunonis, aliisque nominibus ea signbant. Item Persis, qui, praeter Caelum, Solem, Lunam et Venerem, coluêre καὶ πῦρ καὶ γην̑ καὶ ἀνέμους καὶ ὕδωρ, et ignem et terram et ventos et aquam, uti clare dicunt Herod. l. 1. et Strab. l. 15. Dissentit quidem Trogus, qui unum ait Solem coluisse, verum illud de antiquis Persis potest intelligi. Ex Elementis autem ante alia, Tellus prima videtur divinos hos honores obtinuisse; nisi quod Aquam primum Aegyptii videntur venerati: inde demum ad reliqua transitum, qua de re vide Vosl. de Idolol. l. 2. c. 52. et seqq. ut de concordi IV. Elementorum discordia ingeniose figurata Orphei instrumento Musico, quatuor chordis constante, infra in voce Tetrachordum, de luxu Romanorum, qui ex omnibus Elementis, quod exquisitissimum erat, gulae parabant, infra in voce Tetrapharmacum; et quodliber Elementorum suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.